monumenta.ch > Plinius > sectio 67

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 67
{XXVI} in cholera quoque coctas patinis dederunt, ad quod utilissimae quam maximi caulis et amarae. quidam et lacte infundunt. defervefacti hi caules et stomacho utilissimi traduntur, sicut somno aestiva maxime lactuca et amara lactensque, quam meconidem vocavimus. hoc lacte et oculorum claritati cum muliebri lacte utilissimum esse praecipitur, dum tempestivo capite inunguantur oculi, et ad vitias, quae frigore in his facta sint.